

Evangelium Secundum Marcum*
Caput 15: Versus 27
Et cum eo crucifigunt.[BEDA.]Sicut dicit Apostolus:Vetus homo noster simul cum illo crucifixus est ut destruatur corpus peccati, ut ultra non dominetur super nos peccatum.Quandiu ergo agunt opera nostra ut evacuetur corpus peccati, quandiu, etc., usque ad unde Apostolus:Ut in charitate radicati et fundati possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo, sublimitas et profundum[Ephes. 3.].Duos latrones.[ID.]Latrones qui cum Domino crucifixi sunt signant eos qui fide et confessione Christi, vel agone sui martyrii, vel quamlibet arctam continentiam subeunt. Et qui hoc pro aeterna gloria gerunt, dextri latronis merito et fide signantur. Qui autem pro humana gloria vel qualibet minus digna intentione, sinistri latronis mentem imitatur et actus.[HIER.]Cum iniquis veritas deputata unum relinquit sinistrum, alterum assumit dextrum; sic faciet in die judicii, ex simili crimine dissimiles sortiuntur vias. Alter praecedit Petrum in paradisum, alter Judam in infernum. Confessio brevis vitam acquirit longam, et blasphemia finita poena plectitur aeterna. Hic pullus Judae ligatur ad vitem , id est, pallium tingitur in sanguine uvae, hic lacerant haedi vineam.